- ABOLLA
- I.ABOLLASicihae oppid. Stephano, et sude.II.ABOLLApallium erat Philosophicum, longum ac fusum: unde Poetae facinus maioris Abollae, facinus est a Philosopho et quidem sanctiorem vitam professo patratum. Hine etiam cum Abolla Cynicos induxit Martial. l. 4. Epigr. 52.Cerea quem nudi tegit uxor Abolla grabati.Praeterea vestis etiam militaris fuit; sed priore brevior ac pretiosior, purpurea; namque sic de Ptolemaeo Rege Tranquillus in Calig. c. 35. ingressus spectacula convertit oculos hominum sulgore purpureae Abollae. Pallium porro erat, quo extra urbem Romani uli. Inde Iuvenal. sat. 4. v. 76. --------- rapta properabat Abollâ Pegasus, etc. Et Martial. l. 8. Epigr. 48. Neseit cui dederit Tyriam Crispinus Abollam, dum mutat cultus, induiturque togam. Papias duplicem amictum hoc vestis genus fnisse dicit, quod accepit a Ser vio, qui ad illud Virgilii Aen. l. s. v. 421. -------- Duplicem ex humeris abierit amitlum, Duplicem amictum, inquit, i. e. Abolla, quae duplex est, sicue cblamys. Ubi male Servium Marcellus reprehendit, Abolla enim ut dictum, Cynicorum fuit, quos duplici pannô patientia velat, apud Horatium l. 1. ep. 17. v. 25. vide Octav. Ferrarium de re Vestiar. l. 2. c. 12. Humilium tandem, senem aliorumque indumentum, uti notant Eruditi ad illa Nepotis in Datame c. 3. Ipse agresti dulicique amiculô circumdatus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.